- TESTA
- TESTAquasi tosta, a torreo, Graece ὄςρακον, multiplici usu inclaruit. Namque et in suffragiis testae adhibitae sunt Athenis, unde testulâ collabefactus, testarum suffragiis eieitus, aliaeque phrases apud Corn. Nepotem in Aristide, c. 1. et in Themistocle, c. 8. et celebre illud Ο᾿ςρακισμοῦ nomen, de quo suô locô: et chartae locô fuêre. Boum enim ossibus et testis fictilibus inscribere solitum Zenonis praecptoris dictata Cleanthem, ex Laertio discimus. Porro saltantibus Pantomimis, praeter sacabellorum crepitum, de quo supra, solebant etiam testae percuti. Vetus Scholiastes Iuvenalis ad illud, Sat. 11. v. 169.---- audiat illeTestarum crepitus ----Testis, inquit, antea percutiebant saltantibus Pantominis, quoniam tunc non erat, ut Mesochori percuterent manibus. Etiam testarum iaculatione in mare ludebant olim pueri, de quo sic Minucius Felix, Octavio, Is lusus est, inquit, testam teretem, iactatione fluctuum levigatam, legere de litore: eam testam planô situ digitis comprehensam, inclinem ipsum atque humilem, quantum potest, super undas inrotare: ut illud iaculum vel dorsum maris raderet, vel enataret, dum leni impetu labitur: vel summis fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduô saltu sublevatur. Isse in pueris victorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret. Graeci ἐποςρακισμὸν hunc lusum appellant. Hesych. ἐποςρακίζειν, ὀςράκοις παίζειν vide Paul. Leopardum Emendat. l. 6. c. 8. Desider. Heraldum, Castigat. et Notis, ut et Iac. Ouzelium ICtum, Animadversion. ad Minutium, Alios. Sed hîc testa, pro calculo est seu lapillo, uti testum apud Petronium, ubi de XII. Scriptorum ludo, Dum ille, inquit, omnium testorum iter lusu consumit. Aliud erat ὀςράκου περιςροφὴ testae conversio, indigitata Platoni, l. 7. et Polluci descripta, hôc modô: Pueri ductâ in medio lineâ, duas in partes sese distribuebant; quarum altera intra tesiam, altera extra dicebatur. Deinde mittente quôpiam ad lineam testam, utrius partis superior exstitisset aliquis, hunc insequebantur, qui illi adhaerebant reliquis in fugam conversis. Coeterum e fugientibus, qui comprehensus esset, is considebat, Ο῎νος asinus, dictus, testâqueve proiectâ dicebat, Nox dies: nam interior testae pars pice sublita erat, quae nocti respondebat. etc. Vide Erasmum in Adagiis. Sed et saevitiae instrumenta testae. Ut enim vaecordiam Gallorum Cybeles praeteream, qui testâ (quam Samiam ἐπιθετικῶς appellat Lucillius a loco, quod testâ ibi optimae fierent) virilitatem sibi olim demessuêre: testarum fragmenta impolita iacentibus substrata, inter Veterum tormenta, memorantur Eusebio, Histor. Eccl. l. 4. c. 14. etiam misere iam laceratis ac concisis corporibus, velut pulvillorum vicem praestitura, Epist. Seniorum Eccl. Smyrn. de Martyrio B. Polycarpi. Quin et iisdem vulnera fricabantur. Passio Tharaci et Sociorum Interrog. 1. Praeses dixit: Tollite testam, et plagam refricate. Miniutatim te exterminabo. De quo supplicii genere, in Martyres a Tyrannis crebro usitato, multis agit Prudentius, Coronâ Passionis Vincentii, v. 257. et seqq. ubi inter alia:Fragmenta testarum iubetHirta, impolitis angulisAcuminata, informia,Tergo iacentis sternerent.Totum cubile spiculisArmant doloris anxiiInsomne quae subter latusMucrone pulsent obviô etc.Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 17. ubi illa verba Dei de Leviathane, apub Iobum, c. 41. v. 21. Pro eo (cubili, ut quidam capiunt) sunt acumina testae, explicat, Casp. insuper Barthium Animadversion. ad Statium, Theb. l. 5. v. 597. Gallonium, de Martyrum Cruciatibus, c. 6. Alios: ut et plura hanc in rem supra, in voce Calculus, Lapillus etc. uti de Testaetritae in picturis colorandis antiquo usu, supra ubi de Pictura. Nec omittendum, quod et ex testa Dii memorantur Arnobio, adv. Gentes, l. 7. Dii ex aere facti; etsta, gypso: qui et l. praec. colligati, inquit, nobilitent testulas; et coetera, quibus signa confiunt. Addo tribus verbis, testam vas vinarium fuisse, apud Martialem, l. 1. Epigr. 27. v. 7. testâ mensas suas fulcire consuevisse pauperes, l. 2. Epigr. 43. v. 10. iisdem urinam excepisse fullones: l. 6. Epigr. 93. v. 2. Sed et in angiportis paratas fuisse iis, qui illam emittere cupiebant. Unde idem, l. 12. Epigr. 48. v. 5. s. statim a cena nullam manere gulae voluptatem ostensurus ait,Lauta tamen Cena est: fateor, lautissima: sed crasNil erit, imo hodie; protinus imo nihil;Quod sciat infelix damnatae spongia virgae,Vel quicumque canis, iunctaque testa viae;De testaceis navibus hîc infra; uti de testuatio, libo in Matralibus offerri solito, supra, ubi de festo hoc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.